- FAR
- FARFrumenti genus vulgatissimum, cum siligine et tritico Plin. l. 18. c. 8. Primus antiquis Latio cibus, magno argumento in adoreae donis.Inter dona enim amplissima Imperatorum ac fortium civium fuêre antiquitus, quartarii farris, (quod adoreum dixêre Vett.) aut beminae conferente populo, Id. l. eod c. 3. Imo gloriam ipsam a farris honore adoream appellabant, Ibid. Far autem, ut et hordeum, Vett. prius torrebant, deinde molebant, demum coquebant, unde far bis tostum, apud Ovid in Fastis, panis est, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 328. et infra ubi de Veterum Molis. Sed et Far in Nuptris, adhibitum est, apud Hebraeos: Romanos, apud quos inde Confarreatio, sanctissimum Nuptiarum genus, nomen accepit; alios. Et licet sacra quae fuêre in Confarreatione Paganica, utpote Christianismo plane adversantia, sub eiusdem initia, etiam apud Paganos, iam a Tiberii Imp. aevo evanuêre, nihilominus Farris ipsius usus aliquis sollennis, in libris conficiendis, diffringendis, communicandis locis saltem in nonnullis semper obtinuit. Certe frequentissimus apud Anglos est, et antiquissimus fuit liborum admodum grandium in Nuptris usus, quae Bride-cakes, i, e. Liba Sponsalitia seu Nuptialia appellitant, et tum a Sponsis ipsis confecta, tum a propinquis amicisqueve sollenniter muneri nuptiali data sunt. Similiter in agro Alexandrino, in vico Villae Fori Nuptias per confarreationem, libo inter nubentes, et affines atque cognatos partito, fieri, refert Lancellotus Gallia in Consuet. Alex. Imo et in Graecorum ritibus, compotatio est in Ecclesia Nuptialis, quae confarreationis vicem similiter praestare videtur etc. Vide Ioh. Selden. Uxor. Hebraic. l. 2. c. 25. et Hîc ubi de Confarreatione ac Nuptiis. Porto farre coronatos Lares, inter alia, ac tenui serto, sive coralliâ, habes apud Iuv. Sat. 9 l. 3. v. 137.O parvi, nostrique Lares, quos ture minutoAut farre et tenui soleo exornare coronâ.Quo de coronamenti genere, vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 3. et infra ubi de Spicea corona. Cumqueve thuris in sacris usum Romuli Numaequeve temporibus ignoratent adhuc Romani, pium far, i. e. far tostum ac sale sparsum eius loco fuisse, in aspergendis hostiis, docet Festus in Mola, in Ador, in Immolare. Plin. l. 13. c. 1. et Arnob. adv. Gentes l. 1. qui et l. 3. Nisi enim inquit, tura et salsas fruges accipiant, benefacere Dii nequeunt. Vide God. Stewechium Electis Arnobianis l. 7. Plura vero de Farre, hîc ubi de Frumento et Tritico, nec non apud Plin. passim, e quo locum hunc adnectere volui, ex l. 18. c. 2. Numa instituit Deos fruge colere et molâ salsa supplicare, atque ---- far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset. Id uno modo consecutum, statuendo non esse purum ad rem divinam, nisi tostum. Is et Fornacalia instituit farris torrendi ferias, et aeque veligiosas terminis agrorum. Hos enim Deos tunc maxime noverant etc. Hinc Farraceum et Farreum quorum illud cerimonias nuptiales, hoc genus cibi e farre, Sponsae praeferri solitum notabat, vide infra Nuptiae: 11. Farrate, de quo paulo post.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.